

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 9
Nuntiaverunt.Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quae mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam praedicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.